monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 63
Et deinde Filius Dei accipiens in salvatione poculum salutis Patri suo gratias egit; quoniam, cum de latere eius sanguis effusus est, haec gratia credentibus data est: quae tam fortis fuit quod et antiquum serpentem superavit, et perditum hominem liberavit, et totam Ecclesiam fideliter corroboravit. Quomodo? Quia idem Salvator pretiosissimum exemplum suum in suavitate amoris sui tradidit fidelibus suis, dicens eis leni inspiratione admonitionis: Bibite fiducialiter ex hoc salutari poculo vos omnes, qui me fideliter sequi desideratis, ita ut corpus vestrum in angustia castigetis, et sanguinem vestrum in sudore arceatis propter amorem meum ad roborandam Ecclesiam, vosmetipsos abnegantes, sicut et ego passioni me subieci, et sanguinem meum pro redemptione vestra fudi, teneritudinem carnis meae in hoc non considerans, sed salutem vestram faciens.